Epistola ad Galatas*

Caput 3: Versus 27

Induistis.Id est conformes ei facti estis, quod est vobis honor et contra aestus protectio. Quod autem Christus indumentum sit, alibi Apostolus aperit dicens:Induite vos Dominum nostrum Jesum Christum.Induunt autem homines Christum: aliquando usque ad perceptionem sacramenti: aliquando etiam usque ad vitae sanctificationem. Et illud primum bonis et malis est commune. Hoc alterum vero proprium est bonorum.
(* Traductions européennes)